RECORD: Walker. F. 1842. Descriptions of Chalcidites Discovered in Valdivia by C. Darwin, Esq., Annals and Magazine of Natural History 10: 271-274.

REVISION HISTORY: Scanned by John van Wyhe 6.2008, transcribed (single key) by AEL Data 3.2011. RN2


[page] 271

XXXIX.—Descriptions of Chalcidites discovered in Valdivia by C. Darwin, Esq. By FRANCIS WALKER, F.L.S.

Pachylarthrus Sariaster, Mas. Viridis, antennæ luteæ, pedes flavi, alæ limpidæ.—Fem. Cupreus, antennæ nigræ, pedes fulvi, femora viridia.

Mas. Corpus crassum, convexum, nitens, viride cupreo-varium, scite squameum, parce pubescens: caput magnum, transversum, breve, viride, thorace latius; vertex latus, cupreo-varius; frons impressa, abrupte declivis: oculi rufi, mediocres, non extantes: os flavum; palpi maxillares clavati; antennæ luteæ, graciles, subfiliformes,13-articulatæ, thorace paullo longiores; articulus 1us longus, gracilis; 2us longicyathiformis; 3us et 4us minimi; 5us et sequentes usque ad 10um mediocres, subæquales; clava longiconica, acuminata, articulo 10° fere duplo longior: thorax ovatus, robustus: prothorax transversus, brevis, antice angustus: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturæ bene determinatæ, postice approximatæ; paraptera et epimera magna; scutellum subconicum, sat magnum: metathorax mediocris, obconicus, declivis: petiolus sat longus: abdomen rhombiforme, contractum, læve, glabrum, latitudine non longius, thoracis dimidii longitudine; segmentum lum maximum, dorsum obtegens: pedes flavi, simplices, subæquales; coxæ virides; ungues et pulvilli fusci: alæ limpidæ; squamulæ luteæ; nervi fulvi; nervus humeralis ulnari multo longior, radialis ulnari vix brevior, cubitali duplo longior; stigma miuntum.

Fem. Cupreus, parum nitens: caput thorace vix latius: palpi maxillares simplices: antennæ nigræ, subfiliformes, thorace non longiores; articulus 2us cyathiformis; 5us et sequentes usque ad 10um subæquales, approximati; clava conica, articulo 10° longior: petiolus brevis: abdomen ovatum, supra fere planum, subtus carinatum, apice acuminatum et attenuatum, thorace vix longius; segmentum lum magnum, 2um et sequentia brevia: pedes fulvi; coxæ virides; femora viridia, apice fulva. (Corp. long. lin. 1—1 ⅓; alar. lin. 1¾—2¼.)

Dicyclus Lynastes, Fem. Viridi-æneus, antennæ nigræ, pedes fulvi, femora ænea, alæ limpidæ.

Corpus breve, convexum, viridi-æneum, nitens, scitissime squameum, parce hirtum: caput transversum, breve, thorace paullo latius; vertex latus; frons impressa, abrupte declivis: oculi rufi, mediocres, non extantes: antennæ nigræ, graciles, subclavatæ, thorace vix longiores; articulus 1us longus; 2us cyathiformis; 3us et 4us minimi; 5us et sequentes usque ad 10um subæquales, approximati; clava conica, compressa, acuminata, articulo 10° multo longior: thorax ovatus: prothorax transversus, brevis, antice angustus: mesothoracis scutum longitudine latius, parapsidum suturæ remotæ, sat bene determinatæ, postice approximatæ; paraptera et epimera magna; scutellum subconicum, mediocre: metathorax brevi-obconicus, declivis: petiolus brevis: abdomen subrotundum, supra fere planum, subtus carinatum, apice acuminatum, thorace brevius; segmentum lum magnum: pedes fulvi, simplices, subæquales; coxæ æneæ; femora ænea, apice fulva; tarsi apice fusci: alæ limpidæ; squamulæ piceæ; nervi fulvi; nervus humeralis ulnari multo longior, radialis ulnari vix brevior, cubitali longior; stigma minutum. (Corp. long. lin. ¾; alar. lin. 1½.)

Lamprotatus Natta, Mas. Viridi-cyaneus, antennæ nigræ, pedes flavi, alæ limpidæ.

Corpus angustum, sublineare, convexum, viridi-cyaneum, nitens, scitissime squameum, parce hirtum: caput transversum, breve, viride, thorace latius; vertex latus, æneo-varius; frons impressa, abrupte declivis: oculi rufi,

[page] 272

mediocres, non extantes: antennæ nigræ, graciles, subfiliformes, thorace vix breviores; articulus lus longus, sublinearis; 2us longicyathiformis, 3us et 4us minimi; 5us et sequences usque ad 10um subæquales, approximati; clavalongiovata, acuminoata, articulo 10° multo longior: thorax longi-subovatus: prothorax transversus, mediocris, antice paullo angustior: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturæ bene determinatæ, postice approximatæ; paraptera et epimera magna; scutellum subconicum, mediocre: metathorax magnus, declivis, obconicus: petiolus sat longus: abdomen breviovatum, læve, glabrum, thorace multo brevius: pedes flavi, simplices, subæquales; coxæ virides; tarsi apice fusci: alæ limpidæ; squamulæ fuscæ; nervi fulvi. (Corp. long. lin. 1; alar. lin. 1½.)

Lamprotatus Bisaltes, Mas. Æneo-viridis, antennæ nigræ, pedes flavi, femora viridia, alæ limpidœ.

Corpus convexum, æneo-viride, nitens, scitissime squameum, parce hirturn: caput transversum, breve, thoracis latitudine; vertex latus; frons impressa, abrupte declivis: oculi rufi, mediocres, non extantes: antennæ nigræ?: thorax ovatus: prothorax transversus, brevissimus: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturæ bene determinatæ, postice approximatæ; paraptera et epimera magna; scutellum conicum, mediocre: metathorax brevi-obconicus, declivis: petiolus brevissimus: abdomen sub-lineare, læve, glabrum, fere planum, thorace angustius et multo brevius; segmentum 1um maximuin: pedes flavi, simplices, subæquales; coxæ virides; femora viridia, apice flava; tarsi apice fusci: alæ limpidæ; squamulæ piceæ; nervi fusci; nervus humeralis ulnari fere duplo longior, radialis ulnari paullo brevior, cubitali paullo longior; stigma parvum. (Corp. long. lin. 1; alar. lin. 1¾.)

Lamprotatus Orobia, Fem. Viridis, cupreo-varius, antennæ nigræ, pedes rufi, femora basi viridia, alæ limpidæ.

Viridis, convexus, nitens, scitissime squameus, parce pubescens: caput transversum, mediocre, thoracis latitudine; vertex sat latus; frons abrupte declivis, ad antennarum receptionem excavata: oculi picei, mediocres, non extantes: antennæ subfiliformes, nigræ, graciles, pubescentes, thorace non longiores; articulus lus longus, gracilis; 2us longicyathiformis; 3us et 4us vix conspicui; 5us longicyathiformis; 6us et sequentes breviores: thorax longiovatus: prothorax mediocris, transversus, antice angulum utrinque fingens non angustior: mesothoracis scutum longitudine vix latius; parapsidum suturæ bene determinatæ, postice approximatæ paraptera et epimera magna; scutellum mediocre, conicum: metathorax mediocris, declivis, obconicus: petiolus brevis: abdomen ovatum, nitens, læve, fere glabrum, apice acuminatum, thorace paullo brevius: segmenta antica magna, postica breviora: oviductus non exertus: pedes graciles, recti, subæquales, pallide rufi, pubescentes: coxæ virides; trochanteres piceæ; femora basi viridia; tarsi apice fusci: alæ limpidæ, mediocres; squamulæ viridi-piceæ; nervi fusci; nervus humeralis ulnari fere duplo longior, cubitalis radiali brevior; stigma minutum. (Corp. long. lin. 1¼ alar. lin. 2¼.)

Var. β —Capitis vertex viridi-æneus: thoracis discus cupreo-æneus: abdomen cupreo-varium.

Pteromalus Megareus, Fem. Viridi-æneus, antennæ nigræ, pedes flavi, femora viridia, tibiæ fusco-cinetæ, alæ limpidæ.

Corpus viridi-æneum, convexum, parum nitens, scitissime squameum, parce pubescens: caput transversum, breve, thorace paullo latius; vertex sat latus; frons abrupte declivis, excavata: oculi picei, mediocres, non extantes: antennæ nigræ, subclavatæ, pubescentes, sat graciles, thorace non longiores;.

[page] 273

articulus 1us viridis: thorax breviovatus: prothorax brevissimus, supra vix conspicuus: mesothoracis scutum Iatum; parapsidum suturæ non bene determinatæ; scutellum subrotundum, mediocre: metathorax brevis, declivis, obconicus: petiolus brevissimus: abdomen longiovatum, nitens, Iæve, fere glabrum, supra planum, subtus carinatum, apice acuminatum, thorace longius et angustius: pedes flavi; coxæ virides; femora viridia, apice flava; tibiæ; fusco-cinctæ; tarsi apice fusci: alæ limpidæ; squamulæ piceæ; nervi fulvi; nervus humeralis ulnari multo longior, cubitalis radiali multo brevior; stigma minimum. (Corp. long. lin. 1; alar. lin. 1½.)

Closterocerus Xenodice, Mas et Fem. Viridis cyaneo-varius, abdomen cupreum, antennæ nigræ, pedes flavi, femora viridia, tibiæ fusco-cinctæ alæ fusco-maculatæ.

Mas. Corpus sublineare, angustum; depressum, læte viride, nitens, læve, parce hirtum: caput transversum, brevissimum, inter oculos impressum; vertex sat latus; frons abrupte declivis: oculi mediocres: antennæ subsetaceæ, nigræ, hirtæ, thorace non longiores: thorax ovatus: prothorax brevissimus: mesothoracis scutum longitudine vix latius; parapsidum suturæ vix conspicuæ; scutellum subovatum: metathorax obconicus, declivis, mediocris: petiolus brevissimus: abdomen sublineare, cupreum, basi cyaneoviride, thorace angustius non longius: pedes flavi; coxæ virides; femora viridia; tibiæ fusco-cinctæ; tarsi apice fusci: alæ mediocres, ciliatæ, fulvo-tinctæ, in discum obsolete fusco-maculatæ; squamulæ piceæ; nervi fulvi; nervus ulnaris humerali multo longior, radialis vix ullus, cubitalis brevissimus in alæ discum abrupte declivis; stigma minimum.

Var. β.—Tibiæ omnino fuscæ: alis maculæ vix conspicuæ.

Var. γ—Alæ omnino limpidæ.

Fem. Cyaneo-viridis: antennæ setaceæ, thorace breviores: abdomen ovatum, thorace paullo brevius vix angustius. (Corp. long. lin. ⅓—⅔ alar. lin. ½—1.)

Var. β.—Tibiæ nigro-fuscæ, apice flavæ.

Platygaster Paches, Mas et Fem. Atra, antennæ nigræ, pedes nigri, tarsi picei, alæ subfuscæ..

Mas. Corpus convexum, atrum, nitens, læve, fere glabrum: caput transversum, breve, thorace vix latius; vertex sat latus; frons abrupte declivis: oculi picei, parvi, non extantes: antennæ nigræ: thorax ovatus: prothorax brevissimus, supra vix conspicuus: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturæ non bene determinatæ; scutellum subrotundum, non productum: metathorax parvus, obconicus, declivis: petiolus brevis: abdomen longiovatum, thorace paullo angustius non longius; segmentum 1um magnum, 2um et sequentia breviora: pedes nigri, subæquales; femora clavata; genua picea; tibiæ clavatæ; tarsi picei: alæ subfuscæ; squamulæ piceæ. (Corp. long. lin. ½; alar. lin.¾.)

Fem. Caput thoracis latitudine: antennæ subclavatæ: abdomen longiovatum, apice acuminatum, thorace angustius et paullo longius.

Inostemma Quinda, Fem. Atra, antennæ flavæ, apice fuscæ, pedes flavi, alæ limpidæ..

Corpus atrum, angustum, sublineare, convexum, læve, nitens, pubescens: caput transversum, subrotundum, thorace vix latius; vertex latus; frons abrupte declivis: oculi parvi, non extantes: antennæ subclavatæ, flavæ, apice fuscæ: thorax ovatus: prothorax brevissimus, supra vix conspicuus: mesothoracis scutum transversum, sulcis 2 indistinctis postice approximatis; parapsidum suturæ non bene determinatæ; scutellum obconicum, non productum: metathorax brevi-obconicus, declivis: petiolus crassus, brevissimus: abdomen longiovatum, glabrum, apice acuminatum, thorace paullo longius

Ann. & Mag. N. Hist. Vol. x.

T

[page] 274

non angustius; segmentum 1um maximum: pedes flavi, simplices, subæquales: alæ limpidæ, mediocres; squamulæ piceæ; nervi fulvi; nervus subcostalis alæ basi emissus nervulum in discum rejiciens et spatio brevi ante costæ medium in stigma subfurcatum decedens: nervus quoque spurius alæ basi emissus in discum excurrens et nervo subcostali nervuloque triangulum fingens. (Corp. long. lin. ½ alar. lin. 1.)

Romilius (n. g.*) Zotale, Fem. Ater, antennæ nigræ basi fulvæ, pedes fulvi, alæ limpidæ.

Corpus longum, angustum, sublineare, atrum, vix convexum, obscurum, pilis canis pubescens, subtilissime et confertissime punctatum: caput transversum, breve, subrotundum, thorace vix latius; vertex latus; frons convexa, non impressa: oculi parvi, non extantes: antennæ nigræ, graciles, subclavatæ, prope os insertæ, thorace non breviores; articulus 1us longus, subfusiformis, fulvus; 2us longicyathiformis; 3us et 4us longi, lineares; 5us et sequentes ad 10um breves, approximati, clavam fingentes longifusiformem: thorax longiovatus: prothorax brevissimus, postice excavatus: mesothoracis scutum magnum, trisulcatum, longitudine vix latius; sulci laterales postice approximati; scutellum parvum, semicirculum fingens: metathorax mediocris, obconicus: petiolus brevissimus: abdomen longifusiforme, subtus convexum, apice acuminatum, thorace multo longius; segmentum lum breve; 2um et 3um magna; 4um et 5um paullo breviora; 6um adhuc brevius: pedes fulvi, longi, graciles, simplices, subæquales; tarsis articulus lus longus, 2us multo brevior, 3us adhuc brevior, 4us 3° brevior, 5us 4° paullo longior: alæ mediocres, limpidæ, abdominis apicem dum quictem agunt non attingentes; squamulæ fulvæ; nervi fulvi; nervus subcostalis alæ basi emissus ad costæ medium eam attingens et fere ad alæ apicem percurrens; nervus 2us quoque alæ basi emissus in discum excurrens ibique furcatus, furca antica nervo subcostali triangulum fingens, furca postica ad alæ marginem posticum decedens; nervus cubitalis rectus, sat longus, nervo subcostali ubi costam attingit emissus, stigmate terminatus miunto. (Corp. long. lin. 1¾; alar. lin. 2¾.)

[To be continued.]


This document has been accessed 3958 times

Return to homepage

Citation: John van Wyhe, editor. 2002-. The Complete Work of Charles Darwin Online. (http://darwin-online.org.uk/)

File last updated 2 July, 2012