RECORD: Walker, F. 1843. Descriptions of Chalcidites found near Lima by C. Darwin, Esq. Annals and Magazine of Natural History 11: 115-117.

REVISION HISTORY: Scanned by John van Wyhe, transcribed (single key) by AEL Data 6.2008. RN1


[page] 115

XX.—Descriptions of Chalcidites found near Lima by C. Darwin, Esq. By FRANCIS WALKER, Esq., F.L.S.

Dicyclus Arduine, Fem. Ater, abdomen æneum, antennæ nigræ, pedes flavo-fulvi, alæ limpidæ.

Corpus breve, convexum, atrum, scite squameum, parum nitens, parce hirtum: caput transversum, breve, thorace paullo latius; vertex latus; frons

[page] 116

impressa, abrupte declivis: oculi picei, mediocres, non extantes: antennæ nigræ, submoniliformes, extrorsum crassiores, thorace non longiores; articulus 1us longus, gracilis; 2us cyathiformis; 3us et 4us minimi; 5us et sequentes breves, usque ad 10um paullo curtantes; elava longiconica, acuminata, articulo 10° plus duplo longior: thorax ovatus: prothorax transversus, brevis: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturæ non bene determinatæ; scutellum brevi-conicum: metathorax sat magnus, obconicus, declivis: petiolus sat longus: abdomen æneum, subrotundum, fere planum, nitens, læve, glabrum, thorace multo brevius; segmentum 1um magnum 2um et sequentia brevia: pedes nigri, simplices, subæquales; trochanteres picei; femora apice flava; tibiæ fulvæ, apice basique flavæ; tarsi flavi, apice fusci: alæ limpidæ; squamulæ piceæ; nervi flavi; nervus humeralis ulnari fere duplo longior, radialis ulnari vix brevior, cubitali multo longior; stigma minutum. (Corp. long. lin. 1; alar. lin. 1¾.)

Pechylarthrus Cleodoxa, Mas. Viridis, abdomen cupreum, antennæ fulvæ, pedes flavi, alæ limpidæ.

Corpus convexum, viride, nitens, scitissime squameum, parce hirtum: caput convexum, breve, thorace paullo latius; vertex latus; frons impressa, abrupte declivis: oculi rufi, mediocres, non extantes: palpi maxillares fulvi, clavati: antennæ fulvæ, extrorsum crassiores, thorace paullo longiores; articulus 1us longus, gracilis; 2us fuscus, longicyathiformis; 3us et 4us minimi; 5us et sequentes breves, usque ad 10um paullo curtantes et latescentes; clava fusiformis, pallide fusca, articulo 10° paullo latior et plus duplo longior: thorax ovatus: prothorax transversus, mediocris, antice angustus: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturæ non bene determinatæ; scutellum subconicum: metathorax mediocris, declivis, obconicus: petiolus brevis: abdomen cupreum, breviovatum, læve, depressum, fere glabrum, thorace brevius; pedes flavi, simplices, subæquales; coxæ virides; tarsi apice fusci: alæ limpidæ; squamulæ piceæ; nervi flavi; nervus humeralis ulnari fere duplo longior, radialis ulnari vix brevior, cubitali multo longior; stigma minutum. (Corp. long. lin. 4/5; alar. lin. 1½.)

Pteromalus Archia, Mas. Niger, antennæ nigræ, pedes rufi, femora nigra, alæ fuscæ.

Corpus sublineare, convexum, nigrum, obscurum, pubescens, scitissime squameum: caput transversum, breve, thoracis latitudine; vertex sat latus; frons impressa, abrupte declivis: oculi picei, mediocres, non extantes: antennæ nigræ, subfiliformes, pubescentes, thorace non longiores; articulus 1us longus, gracilis; 2us cyathiformis; 3us et 4us minimi; 5us et sequentes usque ad 10um breves, subæquales, approximati; clava subconica, articulo 10° multo longior: thorax ovatus: prothorax transversus, brevis, antice angustus: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturænon bene determinatæ; scutellum subconicum: metathorax mediocris, declivis, obconicus: petiolus brevissimus: abdomen sublineare, depressum, nitens, læve, fere glabrum, thorace paullo brevius, non latius: pedes obscure rufi, simplices, subæquales; coxæ nigræ; trochanteres picei; femora nigra, apice rufa; tarsi apice obscuriores: alæ fuscæ; squamulæ piceæ; nervi picei; nervus humeralis ulnari duplo longior, radialis ulnari longior, cubitalis ulnari paullo brevior; stigma sat magnum. (Corp. long. lin. 1¼; alar. lin. 2.)

[page] 117

(Horismenus, n.g. Haliday MSS.) Cleodora, Fem. Æneo-ater, pedes fulvi, femora nigra, alæ limpidæ.

convexum, æneo atrum, nitens, læve, fere glabrum: brevissimum, thorace non latius; vertex sat latus; frons declivis: oculi rufi, sat magni, non extantes: antennæ extrorsum crassiores, thorace non longiores; clava articulo præcedente plus duplo longior: thorax longi transversus, brevis, antice angustus: mesothoracis scutum parapsidum suturæ non bene determinatæ; scutellum postice latum; paraptera et epimera magna: declivis, obconicus, nigro-viridis: petiolus brevis, convexum, subtus carinatum, apice acuminatum, 1um maximum; 2um et sequentia bre nigræ; femora nigra, apice fulva; tarsi 4-arti 1um angues et pulvilli minuti: alæ limpidæ, hirtæ; fulvi; nervus ulnaris humerali duplo longior, ra stigma minimum. (Corp. long. lin. )

(To be continued.)


This document has been accessed 2914 times

Return to homepage

Citation: John van Wyhe, editor. 2002-. The Complete Work of Charles Darwin Online. (http://darwin-online.org.uk/)

File last updated 2 July, 2012