RECORD: Walker, F. 1843. Descriptions of Chalcidites discovered in the Isle of Chonos by C. Darwin, Esq. Annals and Magazine of Natural History 11: 184-185.

REVISION HISTORY: Scanned by John van Wyhe, transcribed (single key) by AEL Data 6.2008. RN1


[page] 184

XXX.—Descriptions of Chalcidites discovered in the Isle of Chonos by C. Darwin, Esq. By FRANCIS WALKER, Esq., F.L.S.

Lamprotatus Numitus, Mas. Niger, addomen æneum, antennæ nigræ, pedes fulvi, femora nigra, alæ sublimpidæ.

Corpus breve, convexum, nigrum, parum nitens, scitissim squameum, parce hirtum: caput transversum, breve, thoracis latitudine; vertex latus; frons impressa, abrupte declivis: oculi rufi, mediocres, non extantes: antennæ nigræ, graciles, filiformes, thorace non longiores; articulus 1us longus, gracilis; 2us longicyathiformis; 3us et 4us minimi; 5us et sequentes breves, usque ad 10um paullo, curtantes: thorax longi-ovatus: prothorax transversus, brevis, antice angustus: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturæ bene determinatæ, postice approximatæ; paraptera et epimera magna; scutellum subconicum: metathorax brevis, declivis, postice angustus: petiolus brevis: abdomen æneurn, brevi-ovatum, nitens, læve, glabrum, thorace multo brevius; segmentum 1um magnum; 2um et sequentia brevissima: pedes fulvi, simplices, subæquales; coxæ nigræ; femora nigra, apice fulva; tarsi apice fusci: alæ sublimpidæ; squamulæ piceæ; nervi fusci; nervus humeralis ulnari fere duplo longior, radialis ulnari non brevior, cubitali multo longior; stigma mediocre. (Corp. long. lin. 1 1/3; alar. lin. 2¼.)

Pteromalus? Oxynthes, Fem. Ater, antennæ, nigræ, pedes nigri, tarsi, fusci, alæ subfuscæ.

Corpus angustum, convexum, atrum, nitens, subtilissime squameum, parce hirtum: caput transversum, breve, thorace vix latius; frons impressa, abrupte declivis: oculi picei, mediocres, non extantes: antennæ nigræ, subclavatæ, graciles, thorace non longiores; articulus 1us longus, linearis; 2us longicyathiformis; 3us et 4us minimi; 5us et sequentes breves, usque ad 10um curtantes; clava longiconica, acuminata, articulo 10° plus duplo longior: thorax ovatus: prothorax transversus, brevissimus: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturæ non bene determinatæ; paraptera et epimera magna; scutellum subconicum: metathorax brevis, declivis, postice angustus: petiolus brevissimus: abdomen fusiforme, læve, supra planum, subtus carinatum, apice acuminatum, thorace multo longius: pedes nigri, simplices, subæquales; trochanteres picei; genua picea; tarsi fusci, apice picei: alæ subfuscæ; squamulæ piceæ; nervi fusci; nervus humeralis ulnari multo longior, radialis ulnari non brevior, cubitali multo longior; stigma parvum. (Corp. long. lin. 1; alar. lin. 1½.)

Entedon Ufens, Fem. Viride, abdomen nigro-purpureum, antennæ nigræ, pedes fulvi fusco-cincti, femora viridia, alæ sublimpidæ.

Corpus sublineare, convexum, viride, nitens, scitissime squameum, parce hirtum: caput transversum, breve, thoracis latitudine; vertex latus; frons impressa, abrupte declivis: oculi rufi, mediocres, non extantes: antennæ nigræ: thorax ovatus: prothorax transversus, brevis: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturæ bene determinatæ, postice approximatæ; scutellum subconicum: metathorax mediocris, obconicus, declivis: petiolus brevis: abdomen brevi-ovatum, læve, supra depressum, subtus carinatum, apice acuminatum, thorace multo brevius; discus nigro-purpureus; segmentum 1um sat magnum; 2um et sequentia breviora, subæqualia: pedes fulvi, simplices, subæquales; coxæ virides; femora viridia; tarsi apice fusci; mesopedum et metapedum tibiæ apice fuscæ: alæ sublimpidæ; squamulæ piceæ; nervi fulvi; nervus ulnaris humerali longior, radialis ulnari brevior, cubitalis brevissimus; stigma minutum. (Corp. long. lin. ¾; alar. lin. 1¼.)

[page] 185

Closterocerus Pelor, Mas. Viridis, abdomen purpureum, antennæ nigræ, pedes flavo-fulvi, femora nigra, alæ sublimpidæ.

Corpus angustum, sublineare, convexum, viride, nitens, scitissime, squameum, parce hirtum: caput transversum, brevissimum, impressum, thorace paullo latius; vertex latus; frons abrupte declivis: oculi picei, mediocres, non extantes: antennæ nigræ, subfiliformes, hirtæ, graciles, thorace non longiores; clava fusiformis, acuminata, articulo præcedente plus duplo longior: thorax ovatus: prothorax brevissimus, supra vix conspicuus: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturæ bene determinatæ, postice approximatæ; scutellum subconicum: metathorax mediocris, declivis, obconious: petiolus brevissimus: abdomen sublineare, depressum, læve, purpureum, basi viride, thorace paullo brevius et angustius: pedes fulvi, graciles, subæquales; coxæ nigræ; femora nigra, apice fulva; tarsi flavi, apice fusci: alæ sublimpidæ; squamulæ piceæ; nervi fulvi; nervus ulnaris humerali duplo longior, radialis vix ullus, cubitalis brevissimus in alæ discum abrupte declivis; stigma minutum. (Corp. long. lin. ½; alar. lin. 1.)


This document has been accessed 2493 times

Return to homepage

Citation: John van Wyhe, editor. 2002-. The Complete Work of Charles Darwin Online. (http://darwin-online.org.uk/)

File last updated 2 July, 2012