RECORD: Walker, F. 1838. Descriptions of some Chalcidites discovered by C. Darwin, Esq. Entomogical Magazine 5: 469-477.

REVISION HISTORY: Scanned by John van Wyhe, transcribed (single key) by AEL Data 6.2008. RN1


[page] 469

ART. XLVIII.—Descriptions of some Chalcidites discovered by C. DARWIN, Esq. BY FRANCIS WALKER.

GENUS.—SMIERA, Spinola.

Corpus convexum, punctatum, pubescens, parum nitens: caput transversum, breve, thorace vix angustius; frons foveolata: oculi mediocres, subrotundi, extantes: ocelli approximati, vertice triangulum fingentes: thorax breviovatus: prothorax transversus, brevis: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturæ bene determinatæ; scutellum breviobconicum, apice obtusum, subtus retractum: metathorax brevis, obconicus: petiolus longus, gracilis, abdominis dimidio vix brevior: abdomen fusiforme, subcompressum, glabrum, læve, nitens, thorace paullo brevius multo angustius: propedes et mesopedes simplices, graciles; metapedum coxæ magnaæ femora maxima compressa subtus serrata et sulcata, tibiæ arcuatæ: alæ mediocres.

Sp. 1. Smi. subpunctata. Fem. Flava, nigro-maculata, antenœ fuscœ, abdomen fuleum, pedes flaxi, alœ limpidœ.

Smiera subpunctata. Guilding, Ent. Mag. II. 25.

Flava: oculi et ocelli rufi: mesothoracis scutum nigro basi et apice fasciatum dorso univittatum; parapsides nigro maculatæ; macula parva nigra utrinque ad proalarum squamulas; scutellum apice nigro maculatum: abdomen fulvum, basi flavescens; segmenta dorsalia 2°. ad 5um, nigro maculata; apex nigra: Coxæ extus nigro maculatæ; trochauteres sub picei; femora apice nigra;

[page] 470

genua nigra; tarsi fulvi: alæ limpidæ nevi fulvi, basi flavi; stigma fuscum. (Corp. long. lin. 2¼; alar. lin. 4¼.)

August; Bahia, Brazil.

Fem.—Corpus convexum, pubescens, scite punctatum, parum nitens: caput transversum, breve, thorace vix angustius: oculi mediocres, subovati: ocelli vertice triangulum fingentes: antennæ 13-articulatæ, pubescentes, fere filiformes; articulus 1us. gracilis, linearis; 2us. cyathiformis; 3us. et 4us. minimi; 5us. et sequentes ad 10um. lineares, approximati, subæquales; clava conica, non acuminata, articulo 10°. duplo longior: thorax breviovatus: prothorax transversus, mediocris: mesothoracis scutum magnum, longitudine paullo latius; parapsidum suturæ bene determinatæ; scutellum magnum, subrotundum: metathorax transversus, parvus: petiolus gracilis, abdominis triente brevior: abdomen longiovatum, nitens, læve, subtus carinatum, apice acuminatum, basi fere glabrum, thorace paullo longius; segmenta 1um. et 2um. sat magna, 3um. et sequentia brevia; 7um. obconicum: pedes et mesopedes simplices, graciles, subæquales; metapedum coxæ magnæ, femora ovata maxima, tibiæ arcuatæ: alæ mediocres; proalis nervus humeralis uluari duplo longior, cubitalis brevissimus, radialis ulnari paullo longior.

Sp. 2. Smi. Pielus. Fem. Fulcus, nigro-varius, antennœ piceœ, pedes lutei, alœ sublimpidœ.

Fulvus: caput ad os luteum: oculi et ocelli rufi: antennæ piceæ articulus 1us. fulvus: thorax subtus luteus, nigro-bimaculatus; suturæ nigræ: mesothoracis scutum et scutellum nigro-vittata, parapsides nigro-maculatæ: abdomen subtus luteum, apice nigrum; segmenta dorsalia basi ferruginea: pedes lutei; tarsi apice obscuriores; metapedum coxæ nigro-maculatæ, trochanteres nigri, femora apice subtus picea: alæ sublimpidæ; squamulæ fulvæ nervi fusci, apice picei. (Corp. long. lin. 2½; alar. lin. 4.)

Rio Janeiro, Brazil.

Fem.—Corpus gracile, convexum, punctatum, pubescens, parum nitens: caput transversum, breve, thoracis latitudine; frons abrupte declivis, lævis, nitens: oculi mediocres: ocelli vertice triangulum fingentes: thorax ovatus: prothorax transversus, subquadratus, mediocris: mesothoracis seutum longitudine latius; parapsidum suturæ non bene determinatæ; scutellum subrotundrum: metathorax magnus, obeconicus: petiolus gracilis, sulcatus, abdominis dimidio longior: abdomen ovato-compressum,

[page] 471

læ nitens, fere glabrum, thorace brevius et angustius, segmento 1°. fere obtectum: pro- et mesopedes simplices, subæquales; metapedes coxis femoribusque maximis, tibiis arcuatis: alæ mediocres; nervus humeralis ulnari longior.

Sp. 3. Smi. Teleute. Fem. Atra, abdomen nigro-piceum ferrugineo varium, antennœ nigrœ, pedes nigro-picei, tarsi fulvi, alœ limpidœ.

Atra: oculi et ocelli rufi: antennæ: abdomen nigro-piceum, subtus et utrinque ferrugineo varium: pedes nigro-picei; coxæ nigræ; trochanteres ferruginei; genua ferruginea; tarsi fulvi; protarsi fusci: alæ limpidæ; squamulæ ferrugineæ; nervi fulvi (Corp. long. lin. 1¼; alar. lin. 2.)

Hobart Town, Van Diemen's Land.

GENUS.—CHALCIS, Fabricius.

Mas.—Corpus robustum, convexum, punctatum, parum nitens, parce hirtum: caput transversum, breve, thorace vix latius; vertex latus; frons abrupte declivis: oculi mediocres, non extantes: ocelli remoti, vertice triangulum fingentes: antennæ pubescentes, extrorsum crassiores, apice obtusæ thorace vix longiores: thorax breviovatus: prothorax transversus, brevis, subquadratus: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturæ non bene determinatæ; scutellum breviobconicum, postice retractum: metathorax transversus, brevis: petiolus brevissimus: abdomen ovatum, læve, thorace angustius et paullo brevius: segmentum 1um. glabrum, dorsi plus dimidium occupans: pro- et mesopedes simplices, subæquales; metapedum coxæ magnæ, femora ovata maxima, tibiæ arcuatæ: alæ mediocres; nervus humeralis ulnari duplo longior, radialis ulnari longior, cubitalis brevissimus; stigma minutum.

Fem.—Antennæ subelavatæ, quam mari graciliores: abdomen apice acuminatum, thorace non brevius.

Sp. 1. Chal. Phya. Mas et Fem. Æneoatra, paraotera flaca, antennœ nigrœ apice piceœ, pedes nigro-picei, tarsi flavi, alœ timpidœ.

Mas et Fem.—.Atra, æneo subninitens: capitis frons pilis albis vestita: oculi et ocelli rufi: antennæ nigræ, apice piceæ: mesothoracis paraptera flava: pedes nigri, pubescentes; genua flava; tibiæ

[page] 472

mari piceæ fem. nigræ, basi et apice flavæ tarsi flavi, apice picei: alæ limpidæ; squamulæ flavæ; nervi fusci, basi flavi. (Corp. long. lin. 1½—1¾; alar. lin 2½—2 2/3;.)

Sydney, New South Wales.

Fem.—Corpus breve, convexum, punetatum, dense pubescens, parum nitens: caput transversum, breve, thoracis latitudine: oculi mediocres, subovati: ocelli vertice triangulum fingentes: antennæ 13-articulatæ, pubescentes, extrorsum crassiores, corporis dimidio paullo longiores; articulus 1us. gracilis, linearis; 2us. subrotundus; 3us. minimus; 4us. et sequentes transversi, usque ad 10um. curtantes; clava conica, non acuminata: thorax ovatus: prothorax magnus, transversus, subquadratus: mesothoracis scutum longitudine paullo latius; parapsidum suturæ bene determinatæ; scutellum magnum, obconicum: metathorax parvus, transversus: petiolus brevissimus: abdomen ovatum, subcompressum, nitens, læve, basi glabrum, thorace paullo brevius et angustius; segmentum 1um, magnum, 2um. et sequentia brevia: metapedum coxæ magnæ, femora ovata, maxima: alæ mediocres; nervus humeralis ulnari duplo longior, radialis longus cubitalis brevissimus.

Sp. 2. Chal. Cabira. Fem. Atra, antennœ nigrœ, pedes nigri, tibiœ fulvo-flavæ tarsi lutei, alœ limpidœ.

Atra, pilis albis vestita: oculi et ocelli rufi: antennæ nigræ: pedes nigri; tibiæ flavæ, fulvo fasciatæ; tarsi lutei; protarsi fulvi: alæ limpidæ squamulæ flavæ; nervi fusci, apice picei. (Corp. long. lin. 1½; alar. lin. 2½.)

Charle's Isle, Galapagos.

GENUS.—HOCKERIA, De Laporte.

Mas. — Corpus crassum, convexum, punctatum, nitens, parce pubescens: caput transversum, breve, conferte punctatum, tho race paullo latius; frons foveo-lata, abrupte declivis: antennæ filiformes, corporis dimidio longiores: thorax ovatus, parce punctatus: prothorax magnus, transversus, subquadratus: mesothoracis scutum longitudine multo latins; parapsidum suturæ remotæ, bene determinatæ; scutellum brevi-obconicum: metathorax transversus, brevis, carinatus: petiolus vix ullus: abodomen breviovatum, læve, thorace paullo angustius multo brevius, segmento 1°, fere obtectum;: pro-et mesopedes simplices, subæquales:

[page] 473

metapedum coxæ magnæ, femora maxima, tibiæ arcuatæ: alæ mediocres; nervus humeralis ulnari quadruplo longior, radialis et cubitalis vix ulli.

Sp. 1. Hoc. Dexius. Mas. Atra, antennœ nogrœ, pedes fufi, alœ sublimpidœ.

Atra, subtus pilis albis vestita: oculi et ocelli rufi: antennæ nigræ fulvo-pubescentes: pedes rufi; coxæ: nigræ; alæ sublimpidæ; proalæ apud costam obscuriores; squamulæ rufæ; nervi picei, (Corp. long. lin. 1½ alar. lin. 2½.)

March; King George's Sound, Australia.

Fem.—Corpus convexum, punctatum, pubescens, parum nitens caput transversum, breve, thoracis latitudine; frons foveolata, abrupte declivis: oculi extantes: antennæ subfiliformes, pubescentes, corporis dimidio longiores: thorax ovatus: prothorax transversus, mediocris, subquadratus: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturæ sat bene determinatæ; scutellum magnum, obconicum, apex bimucronata: metathorax transversus, brevis: petiolus brevissimus; abdomen ovatum, nitens, læve, basi fere glabrum, subtus carinatum, apice acuminatum, thorace paullo brevius et angustius; segmentum 1um. magnum, 2um. et sequentia brevia: pedes pubescentes; tibiæ apice mucronatæ; tarsi graciles; metapedum coxæ magnæ, femora maxima ovato-compressa, tibiæ arcuatæ: alæ mediocres; nervus humeralis ulnari quadruplo longior, radialis longus, cubitalis vix ullus.

Sp. 2. Hoc. Eracon. Fem. Atra, antennœ nigrœ, pedes picei, tarsi rufi, proalœ fusco bifasciatœ.

Atra, pilis albis vestita: oculi et ocelli rufi: antennæ nigræ: pedes picei; trochanteres fufi; genua fufa; tarsi rufi, apice fusci: alæ subllimpidæ; proalæ fisco bifasciatæ; scquamulæ piceæ; nervi fusci, apice picei. (Corp. long. lin. 1½; alar. lin. 2¼.)

Hobart Town, Van Diemen's Land.

Fem. — Corpus convexum, punctatum, parce pubescens, parum nitens; caput transversum, breve, thorace vix latius; frons foveolata, abrupte declivis: oculi mediocres, extantes: ocelli vertice triangulum fingentes: antennæ subfiliformes, pubescentes, corporis dimidio longiores: thorax ovatus: prothorax transversus, mediocris, subquadratus: mesothoracis sentum longitudine latius; parapsidum suturæ sat bene determinatæ; scutellum magnum,

NO. V. VOL. V. 3 P

[page] 474

brevi-obconicum, apex subproducta bimucronata: metathorax transversus, brevis: petiolus brevissimus: abdomen ovatum, nitens, læve, basi fere glabrum, subtus carinatum, apice attenuatum et acuminatum: thorace paullo angustius vix brevius; segmentum 1um. dorsi dimidium occupans, 2um. et 3um. brevia, 4um. et 5um. brevissima, 6um. et 7um. sat longa: pedes pubescentes; tarsi validi, articuli 1°. ad 4um. curtantes, 5us. 4°. paullo longior; metapedum coxæ magnaæ, femora ovato-compressa, tibiæ arcuatæ: alæ parvæ; nervus humeralis ulnari quadruplo longior, radialis longus, cubitalis vix ullus.

Sp.3. Hoc. Nyssa. Fem. Atra, abdomen rufum apice nigro-piceum, antennœ nigrœ, pedes piceo-rufi, proalœ fusco nebulosœ.

Atra, pilis albis vestita: oculi et ocelli rufi: antennæ nigræ: abdomen rufum, apice nigro-piceum: pedes rufi; tarsi fusci; propedum femora picea, tibiæ basi piceæ mesofemora fusca; metatibiæ basi subtus nigræ sublimpidæ, fusco nebulosæ; metalæ limpidæ; nervo fusci, apice picei. (Corp. long. lin 1¾; alar. lin. 2.)

Sydney, New South Wales.

GENUS.—CALLIMOME, Spinola.

Sp. 1. Call. Daonus. Fem. Viridis, cupreo-varius, oviductus vaginœ abdominis dimidio longiores, antgennœ nigrœ apice fuscœ, pedes flavi, metafemora viridi-cyanea, alœ limpidœ.

Læte viridis, nitens, scite squameus, breviter pubescens: caput thorace latius; frons æneo-varia: os fulvum: oculi et ocelli rufi: antennæ; apices subtus pubescentes; articuli 1us. et 2us. virides: thoracis latera cupreo-varia: abdomen viridi-cupreum, læve, fere glabrum: oviductus vaginæ nigræ, abdominis dimidio longiores: pedes flavi; tarsi apice fusci; protarsi fulvi; metafemora viridi-cyanea, apice cuprea: alæ limpidæ; squamulæ fulvæ, antice virides, nervi fusci. (Corp. long. lin. 1; alar. lin. 1¾.)

March; King George's Sound, Australlia.

GENUS.—PTEROMALUS, Suederus.

Mas.—Corpus angustum, sublineare, nitens, pubescens, squameum: caput breve, convexum, thorace paullo latius; vertex latus; frons

[page] 475

abrupte declivis: oculi mediocres, subrotundi: ocelli vertice triangulum fingentes: antennæ subfiliformes, ad apices angustiores et acuminatæ, corporis dimidio paullo breviores; articulus 1us. longifusiformis; 2us. cyathiformis; 3us. et 4us. minimi; 5us. et sequentes subquardrati, approximati, latitudine longiores; clava teliformis, articulo 10°. duplo longior: thorax longiovatus, convexus: prothorax brevissimus: mesothoracis parapsidum suturæ non bene derterminatæ, scutellum obconicum: metathorax brevis: abdomen sublineare, ad apicem subdilatatum, thorace paullo angustius vix brevius: alæ mediocres; nerves ulnaris humerali non brevior, cubitalis radiali paullo longior.

Sp. 1. Pter. Eneubulus. Mas. Viridi-œneus, abdomen nigro-cupreum, antennœ nigrœ, pedes fulvi, femora œneo-viridia, tarsi albidi, alœ sublimpidœ.

Æneus: caput ad os viride: oculi et ocelli rufi: antennæ nigræ articuli 1us. et 2us. æneo-virides: metathorax cyaneo-viridis: pectus viride: abdomen nigro-cupreum, subtus nigro-cyaneum: pedes fulvi; coxæ et femora æneo-viridia; tibiæ basi piceæ; tarsi albidi, apice fusci; propedum tibiæ viridi-fulvæ, tarsi fulvi: alæ sublimpidæ; squamulæ æneo-piceæ; nervi fusci. (Corp. long. lin. 1 1/6; alar. lin. 1¾.)

Charles's Isle, Galapagos.

GENUS.—EUPELMUS, Dalman.

Sp. 1. Eup. Amillarus. Fem. Viridi ferrugineus. œneo et albido varius, antennœ, pedes piceo-fulvi, femora viridi-vittata, alœ nullæ.

Caput viridi-aureum: os fulvum: oculi et ocelli rufi: antennæ fulvæ gula albida: pectus ferrugineum, antice viridi-varium: abdomen æneo-fulvum, basi subtus albidum: pedes fulvi; coxæ virides; femora viridi vittata; tarsi apice fusci; metapedum tibiæ et tarsi supra picea: alæ nullæ. (Corp. long. lin 1¼.)

Discovered in the beginning of August, by sweeping in forests and open places after the rainy season or winter.

GENUS.—ENCYRTUS, Dalman.

Corpus breve, latum, crassum, nitens, pubescens, scite squameum, parce punctatum; caput transversum, convexum, thoraci juxta

[page] 476

latum; vertex latus; frons abrupte declivis: oculi mediocres: antennæ nonnisi articuli 1 us. et 2us. ademptæ, hie longicyathiformis, ille fusiformis: thorax breviovatus, convexus: mesothoracis scutum transversum, paraptera non convenientia, scutellum obconicum, epimera brevia glabra: pectlus fere glabrum: abdomen obconicum, fere læve, thorace angustius et brevius: oviductus occultus: pedes validi: alæ amplæ.

Sp. 1. En. Odacon. Fem. Viridis, œneo et purpureo varius, abdomen purpureum, pedes fulvi, metapedes nigro-virides, proalœ fusco bifasciatœ.

Caput viride, ad os viridi-cyaneum: oculi et oceli rufi: antennis articulus 1us. fulvus, supra fuscus; 2us. niger: thorax viridis: mesothoracis scutellum et latera æneo-viridia: metathoracis latera cyaneo-purpurea: abdomen purpureum: pro- et mesopedes fulvi, tarsi apice fusci: metapedes nigri, coxæ et femora obscure viridia: alæ albidæ squamulæ piceæ; nervi flavi; proalis fasciæ 2 connexæ fuscæ, una apud stigma, altera ad alæ apicem; metalæ apice subfuscæ. (Corp. long. lin. 2/5; alar. lin. 1¾.)

Hobart Town, Van Diemen's Land.

GENUS.—EULOPHUS, Geoffroy.

Fem.—Corpus breve, latum, parum nitens, scite squameum, breviter pubescens: caput transversum, breve, thorace paullo angustius; vertex latus, convexus; frons impressa, abrupte declivis: oculi mediocres, subrotundi: ocellli vertice triangulum fingentes: antennæ subfiliformes, corporis dimidio non longiores; articulus 1us longifusiformis, gracilis; 2us. cyathiformis; 3us. et 4us. minimi; 5us.? et sequentes quadrati, subæquales, latitudine longiores; clava triarticulata, longiconica, articulo præcedente duplo longior: thorax breviovatus: prothorax brevissimus, supra non conspicuus: mesothoracis scutum transversum, parapsidum suturæ non bene determinatæ, paraptera maxima supra convenientia, scutellum rhombiforme: metathorax brevissimus: abdomen subrotundum, sessile, planum, glabrum, scitissime squameum, apice paree hirtum, thorace latius vix longius; segmenta 1um. et 2um. maxima; 3um. breve; 4um. longius; 5um. et sequentia vix conspicua: oviductus occultus: pedes graciles, subæquales: alæ mediocres; nervus ulnaris lunnerali multo brevior, cubitalis arcuatus, radiali paullo longior, stigma minutum.

[page] 477

Sp. 1. Eul. Megalarus. Fem. Cupreus, abdomen fulvum, antennœ fuscœ, pedes fulvi, alœ limpidœ.

Obscure cupreus: oculi picei: ocelli rufi: antennæ fuscæ articulus 1us. nigro-cupreus; 2us. flavus: abdomen fulvum; discus subtus cupreus: pedes fulvi; coxæ nigro-cupreæ; tarsi apice fusci: alæ limpidæ squamulæ piceæ; nervi fulvi. (Corp. long. lin. 1 1/6;; alar. lin. 2.)

March; King George's Sound, Australia.


This document has been accessed 5105 times

Return to homepage

Citation: John van Wyhe, editor. 2002-. The Complete Work of Charles Darwin Online. (http://darwin-online.org.uk/)

File last updated 2 July, 2012