RECORD: Walker, F. 1843. Descriptions of Chalcidites discovered by C. Darwin, Esq. Annals and Magazine of Natural History 12: 45-46.

REVISION HISTORY: Scanned by John van Wyhe, transcribed (single key) by AEL Data 6.2008. RN1


[page] 45

VII.—Descriptions of Chalcidites discovered by C. DARWIN, Esq. By FRANCIS WALKER, Esq., F.L.S.

Thoracantha Latreillii, Fem. Nigro-cyanea, antennæ piceæ, pedes fulvi, femora fusca, alæ limpidæ.

Thoracantha Latreillii, Guèrin, Icon. Règne Anim., Insectes, pl. 67.

Corpus gibbum, altum, compressum, incurvum, convexum, nigro-cyaneum, nitens, glabrum: caput parvum, transversurn, declive subtilissime striatum; vertex sat latus; frons impressa, ad os angustior: oculi rufi, mediocres, non extantes: ocelli 3, remoti, rufi, triangulum fingentes; medius perparum antepositus: antennæ piceæ, parvæ, graciles, extrorsum crassiores, apice fulvæ capite vix longiores; articulus 1us longus, sublinearis; 2us cyathiformis; 3us et 4us minimi; 5us et sequentes breves, approximati; clava conica, 10° duplo longior: thorax maximus: prothorax brevissimus; sternum parvum; dorsum minimum, supra non conspicuum: mesothoracis scutum transverse striatum, longitudine latius, per medium obsolete sulcatum; parapsidum suturæ bene determinatæ, postice approximatæ; scutellum transversum, breve, subtilissime regulosum, per medium obsolete sulcatum: metathoracis dorsum maximum, subtilissime regulosum, quasi bipartitum; pars antica longitudine vix latior, per medium obsolete sulcata; pars postica longior, fissa; fissura postice dehiscens, similitudine Melvidis elytrorum, abdominis apicem attingens: petiolus vix conspicuus: abdomen compressum, apice subtilissime rugulosum, basi læve, thorace paullo brevius et angustius; segmentum 1um dorsum et sternum omnino obtegens: pedes fulvi, graciles, simplices, subæquales; coxæ nigro-cyaneæ; trochanteres picei; femora fusca; tarsis articuli 1° ad 4um curtantes, 5us 4° paullo longior; ungues et pulvilli minuti: alæ limpidæ parvæ; squamulæ fulvæ; nervi albidi, vix conspicui, basi fulvi; nervus humeralis ulnari multo longior, radialis vix ullus, cubitalis brevissimus; stigma minimum. (Corp. long. lin. 2; alar. lin. 3.).

Brazil.

* I have retained the name of Mus. arviculoides, Pictet, which was written on the label of the specimen when purchased.

[page] 46

Micromelus Silanus, Fem. Æneo-niger, cyaneo-varius, antennæ fulvæ, pedes fulvi, alæ fuscæ.

Corpus æneo-nigrum, subtus cyaneo-nigrum, breve, latum, convexum, parum nitens, scitissime squameum, parce hirtum: caput transversum, breve, thorace latius: vertex latus; frons impressa, abrupte declivis: oculi picei, mediocres, non extantes: ocelli vertice triangulum fingentes; medius perparum antepositus: antennæ fulvæ, ad os insertæ, basi graciles lineares: os piceum: thorax ovatus: prothorax brevissimus: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsides scuto fere in unum confusæ; paraptera et epimera magna; scutellum subrhombiforme, postice latius: metathorax brevis, declivis, postice angustus: petiolus brevissimus: abdomen subrotundum, æneum, nitens, læve, supra planum, subtus carinatum, thorace paullo latius et multo brevius: pedes fulvi, simplices, subæquales: alæ fuscæ, mediocres; squamulæ piceæ; nervi fusci; nervus humeralis ulnari duplo longior, radialis ulnari brevior cubitali vix longior, cubitalis sat longus; stigma mediocre. (Corp. long. lin. ¾; alar. lin. 1¼.)

Mount Wellington.

 

 

 

VIII.—Descriptions of Chalcidites discovered in St. Vincent's Isle by the Rev. Lansdown Guilding. By FRANCIS WALKER, Esq., F.L.S.

Decatoma Oretilia, Mas et Fem. Fulvo-flava ferrugineo-varia, antennæ fulvæ, pedes flavi, alæ limpidæ.

Corpus convexum, sublineare, fulvo-flavum, nitens, subtilissime punctatum, parce hirtum: caput transversum, breve, thorace paullo latius; vertex latus; frons impressa, abrupte declivis: oculi rufi, mediocres, non extantes: antennæ fulvæ, clavatæ, thorace non longiores; articulus 1us longus, gracilis; 2us cyathiformis; 3us et 4us minimi; 5us et sequentes breves, usque ad 9um latescentes; clava fusiformis, acuminata, articulo 9° multo latior et plus duplo longior: thorax ovatus: prothorax maximus, transversus, subquadratus, postice ferrugineo-maculatus: mesothoracis scutum brevissimum; parapsidum suturæ vix conspicuæ; scutellum subrotundum; discus ferrugineus: metathorax transversus, brevis: petiolus brevis: abdomen ovatum, læve, mari thoracis longitudine, fem. thorace paullo longius subtus carinatum apice acuminatum fuscum; vitta per dorsum interrupta fusca: pedes pallide flavi, simplices, subæquales: alæ limpidæ; squamulæ fulvæ; nervi fulvi; nervus humeralis ulnari fere duplo longior, radialis ulnari non brevior cubitali plus duplo longior; stigma minutum. (Corp. long. lin. 1; alar. lin. 1½.)

Pteromalus Helice, Fem. Æneo-viridis, antennæ fulvæ, pedes flavi, alæ limpidæ.

Corpus convexum, æneo-viride, nitens, scitissime squameum, parce hirtum: caput transversum, breve, thorace latius: vertex latus; frons impressa, abrupte declivis: oculi rufi, mediocres, non extantes: antennæ fulvæ, extrorsum crassiores, thorace vix longiores; articulus 1us longus, gracilis; 2us cythiformis; 3us et 4us minimi; 5us et sequentes breves, usque ad 10um latescentes; clava longiconica, acuminata, articulo 10° duplo longior: thorax ovatus: prothorax transversus, brevissimus: mesothoracis scutum longitudine latius; parapsidum suturæ vix conspicuæ; scutellum subconicum, antice truncatum: metathorax obconicus, mediocris, declivis: petiolus brevissimus: abdomen fusiforme, læve, supra depressum, subtus carinatum, apice acuminatum, thorace longius et angustius: pedes læte flavi, simplices, subæquales: alæ limpidæ; squamulæ fulvæ; nervi flavi; nervus humeralis


This document has been accessed 2599 times

Return to homepage

Citation: John van Wyhe, editor. 2002-. The Complete Work of Charles Darwin Online. (http://darwin-online.org.uk/)

File last updated 2 July, 2012