RECORD: Sandys, J. E. [1877]. ORATIO AB ORATORE PUBLICO HABITA CANTABRIGIAE [speech by Public Orator on Darwin's honorary degree at Cambridge, 1877]. CUL-DAR139.2.1. Edited by John van Wyhe (Darwin Online, http://darwin-online.org.uk/)

REVISION HISTORY: Text prepared and edited by John van Wyhe. RN1

NOTE: Reproduced with permission of the Syndics of Cambridge University Library and William Huxley Darwin.

Darwin was awarded an honorary LL.D. degree (doctor of laws) by the University of Cambridge on 17 November 1877 where the Public Orator, John Edwin Sandys, gave this speech in Latin. It was later published in his Orationes et epistolae Cantabrigienses (1876-1909) (London: Macmillan, 1910), pp. 6-7. See Correspondence vol. 25, Appendix VII for important editorial notes and an English translation of the oration. See a contemporary English translation in CUL-DAR140.1.13.


[1]

[Printed by request.]

 

ORATIO AB ORATORE PUBLICO HABITA CANTABRIGIAE

DIE XVIIº NOVEMBRIS A. S. MDCCCLXXVII.

DIGNISSIME domine, domine Procancellarie, et tota Academia:—

Meministis Horatianum illud, 'fortes creantur fortibus'; vix igitur necesse est commemorare viri huius de rerum natura optime meriti patrem fuisse medicum egregium, avum poetam quoque insignem. 'Doctrina sed vim promovet insitam'; iuvat igitur recordari pueritiam huius fovisse scholam celeberrimam Salopiensem; adulescentiam aluisse non modo Caledonicas illas Athenas, sed in hac etiam Academia Miltoni nostri Collegium. Tanti in laudem alumni, nisi fallor, ipsa paterni fluminis nympha, non immemor hunc primum patefecisse insularum corallinarum originem, illa inquam Sabrina quae Miltoni in carmine vivit,

curalio nitida roseum caput exseret unda,

frontemque tam venerabilem sua praecinget corolla. Quanta cum voluptate accepimus insularum illarum circulos, sese e vadis sensim attollentes, quasi florum immortalium palmarumque victricium corona locos illos virides placidosque in Oceani campo designare, ubi priores insulae depressae et sepultae sunt. Quam facete describit, quo modo varios sensuum affectus exprimant indices illi vultus et ipsa tacitorum oculorum eloquentia; quo more apes, dum dulce illud nectar e flore delibant, quod continuandae floris stirpi utile sit, ipsae aliunde referant. Quam venuste explicat, quo modo captet Venus ipsa muscas; quali ex origine sint Veneris volucres, 'raucae, tua cura, palumbes'; quibus cantuum illecebris, quo splendore plumarum, concilientur volucrum amores. Quam familiariter, velut rex ille excellenti sapientia, de tot rebus disserit, quicquid volat, quicquid natat, quicquid serpit humi; quam varia eruditione disputat de fabuloso illo lepadum balanorumque marinorum genere, de montium igneorum miraculis, sed idem de gracili vitis pampino et lentis hederarum bracchiis in apricum enitentium; quanta liberalitate in patrocinium suum vindicat non modo 'aurea pavonum saecla', sed etiam minus pulchram simiarum familiam. Qua de re quanquam poeta vetus dixit, 'simia quam similis nobis'; nobis tamen, viri Academici, cum oratore Romano, viro Academicae praesertim philosophiae dedito, gloriari licet, 'mores' esse 'in utroque dispares.'

Illud certe extra omnem controversiam constat, pulchrum esse tantam rerum naturae varietatem contemplari, regiones remotas invisere, silvarum incaeduarum solitudinem penetrare, insularum prope ignotarum recessus perscrutari, varias denique animalium formas comparare inter se et distinguere; pulchrius, haec omnia accuratissime observata aliorum in usum voluptatemque litterarum mandare monumentis; omnium pulcherrimum, infinita talium rerum multitudine ad leges quam paucissimas revocata, ipsum fontem et originem omnium repetere. Quanta igitur laude vir hic dignus est, qui adhuc iuvenis, aliorum magis quam suo commodo, tot terras lustraverit, lustratas feliciter descripserit; qui maturiore aetate, tot generibus animatium et earum rerum quas terra gignit diligenter investigatis, illi praesertim legi constituendae operam dederit, qua docere conatus est, ita e perpetuo prope ad internecionem debellantium certamine aptissimam quamque novae stirpi propagandae speciem vivam victricemque superesse, ut tot species inter se diversae alia ex alia minutatim per immensam annorum seriem generai potuerint.

'Usus et impigrae simul experientia mentis

paulatim docuit pedetemtim progredientes.

sic unumquicquid paulatim protrahit aetas

in medium ratioque in luminis erigit oras.

namque alid ex alio clarescere et ordine debet

omnibus, ad summum donec venere cacumen.'

Tu vero, qui leges naturae tam docte illustraveris, legum doctor nobis esto.

Duco ad vos CAROLUM DARWIN.

 

With the Public Orator's Compliments.


This document has been accessed 169 times

Return to homepage

Citation: John van Wyhe, ed. 2002-. The Complete Work of Charles Darwin Online. (http://darwin-online.org.uk/)

File last updated 21 August, 2023